

Liber Job*
Caput 23: Versus 16
Deus mollivit.Virtutem ergo suae fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit.Conturbavit me.Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quae tamen consolantur donis quae acceperunt, unde:Non enim perii.Flagella justorum vel praeterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur.